- CANA
- I.CANAxavam, apud Festum, dicuntur Graecis, quae Latini canistra appellant: unde Cana Magmentaria, apud Varronem, l. 4. de Lingua Lat. Magmentum a magis, quod ad religionem magis pertinet. Itaque propter hoc magmentaria cana constituta locis certis, quo id imponeretur. Ubi Cana magmentaria sunt canistra et lances, quibus magmenta imponebantur, ut in aram inferrentur. Virg. l. 8. Aen.v. 180.Viscera tosta ferunt taurorum, onerantque canistris, etc.Quam proin vocem suam usu cum fecislent Latini, inde deminutivum deduxerunt Caniculum; quod pro atramentario usurpârunt recentiores, in quo sacrum encaustum reponebatur. Unde Praepositus Caniculi, ὁ ἐπὶ κανικλείου, de quo vide infra in voce Caniclinus.II.CANAoppid, Galilaeae, ubi Christus primum signum edidit, aquam in vinum commutans, Ioh. c. 2. v. 1. et 11. dein filium regii ministri ibidem sanavit, Ioh. c. 4. v. 46. Vide Augustin. explicantem, Ioh. c. 4. v. 54. Nathanaelis patria, Hieron. de Loc. Hebr.Fuit autem in tribu Zabulon. Item alia Cana maior dicta, in tribu Aster. Iosue, c. 19. v. 28. Latine zelus, vel aemulatio, sive possessio, aut lamentatio, vel nidus, aut arundo. Item alia in tribu Ephraim. Hieronym. in Loc. Hebr.III.CANAoppid. in regione Arabiae Felicis thurifera, quae adhuc Rhamusiô teste Canacain nominatur.IV.CANAquod CANNA Melae, l. 3. c. 8. Caene Ptolemaeo, oppid Aeolidis cum promontorio cognomine, contra Methymnam urbem Lesbi insul. porrecto.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.